monumenta.ch > Plinius > sectio 174

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 174
{LVI} optima Alabandica, plagarum praecipue usibus. tria eius ibi genera: inprobatur cortici proximum aut medullae; laudatissima est e medio quae mesa vocatur. secunda Mylasea. quod ad proceritatem quidem attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aequat.